[157] EPISTOLA LVII.

IACOBUS ARMINIUS

IOANNI DRUSIO.

Dolenter pro eo ac debui uxoris tuae optimae foeminae obitum tuli; non tantum quia te fidissima vitae socia privatum intelligo, sed etiam quia novi quantum rei familiaris cura studiis incommodet, eorumque progressum impediat. Tu tamen, qui quotidie sacras literas penu & sacrarium omnis verae consolationis ingrederis, solatio adversus illud malum destitui non potes; ab ista vero te eousque distrahi & distineri non patieris, ut inceptum opus segnius tractes, tardiusque quam utilitas publica permittit, absolves. Neque est quod ego hic monitoris fungar vice, aut ibi consolatoris. Scripsit ad me hisce diebus IOANNES UYTENBOGARDUS amicus noster, se negotium illud, quod ipsi commendavimus, ante abitum suum in castra plene conficere non potuisse, spem tamen sibi optimam factam a BERNEVELDIO fore ut voto nostro potiamur. Spondet interea idem UTENBOGARDUS pro Ordd. nihil tibi defore corum quae ad promovendum opus istud existimabis pertinere. Pollicetur insuper se literis suis apud D. BERNEVELDIUM institurum, & si omnino id isto pacto confectum reddere nequibit, statim ubi redierit ex castris, omnibus viribus annisurum, ut ex voto nostro felicem exitum sortiatur. Perge itaque forti pectore, adjutus multorum bonorum & doctorum suffragiis & votis, multorumque qui in auctoritate sunt favore suffultus. Ne te moveant sinistra quorundam judicia, major illis omnibus esto, & contra audentior ito. Cogita res magnas adorienti plerumque impedimenta objici, studio quidem communis adversarii nostri Sathanae, qui studia suis studiis contraria vult impedita; at permissu providentiae divinae, quae exercere & probare nos statuit, & necessitatem injicere operam ipsius continuo implorandi. Nehemiae exemplum inspice & innitare, & felicis exitus recordatione te consolare. Vale Vir Doctissime, & me ama te unice colentem. Salutat a me NICOLAUS noster, cujus studiis sanctum & felicem successum opto, in DOMINO. IX. Kal. Iunii MDXCIX. Amsterodami.